Spiritual Experiences (Odhner) n. 542

Previous Number Next Number See English 

542. Sed angeli eorum illico adsunt, et tenent locum capitis eorum, quod implent speciali modo, quo non spiritus hujus telluris, spiritus hujus telluris quasi obsident cerebrum et caput, et quandoque tali vi, ut quasi vel comprimant calvitium {1} capitis, vel cranium quasi subtrahant, saepius cum sensibili quodam dolore, [ut] si quis alius quam {2} expertus id experturus esset, autumaret, quod subtraheret cranium, vel etiam prorsus comprimeret cerebrum; sed spiritus telluris Jovis, leni quadam adspiratione [agunt], quae implet cerebrum, quasi leni et communi allapsu, nam timent, ne laedatur homo, et sentiat ab iis dolorem, hoc allapsu penes me fuere, et ii sunt qui arcent spiritus malos, ne aliquid pejus iis faciant, quam iis datur permissio a Domino {3}, quare malus spiritus tenetur intra limites, et coercetur, ii sunt eorum angeli, qui conservant eos; cum quibus etiam loquutus sum. 1748, die 26 Jan. @1 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel calvitiem$ @2 ms. alius, quam$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. ab U[nico] Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church