Spiritual Experiences (Odhner) n. 550

Previous Number Next Number See English 

550. Quando cum iis loquutus sum, quod nemo aliquod bonum agere possit, a se, sed ab unico Domino, Qui est Ipsum Bonum, et fons omnis bonitatis, modeste respondebant eorum angeli, quod autument se posse bonum agere, nec aliter scire, quam quod ii sint, qui bonum agunt, sed dein cum iis ostensum est, quod omne bonum, quod cogitatum et factum, veniat unice a Domino Universi, et ostensum ita ut comprehendere possent, tunc respondebant, quod ii humano more loquantur, et nos coelesti modo, sic agnoscebant, sed id simplicius esse dicebant {1}, ita cogitare, quod etiam iis ostensum est, quod Dominus relinquat iis, qui in simplicitate ista vivunt, ita cogitare, modo id sciant; adfuerunt etiam, sed e longinquo, cum haec scriberem {2}, ita tamen ut adessent, per mediationes spirituum. @1 nisi cum J.F.I. Tafel legeris docebant$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. scribere; vide autem praefationem hujus editionis ac "Idiosyncrasies"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church