Spiritual Experiences (Odhner) n. 549

Previous Number Next Number See English 

549. Praeterea cum iis loquutus sum de sanctis eorum, sanctissimi qui lignarii fiunt ut prius dictum [534, 539], non vocant salvatorem nostrum, "unicum Dominum," sed {1} "supremum Dominum," ita distinguuntur, nam volunt etiam domini salutari, eorum servi volunt, ut {2} non supremum Dominum colant, sed semet, qui supplicationes eorum ad supremum ferent, inde supplicio tali mulctantur, quod frigidiusculi ligna scindant: nec eos, in vita corporis, spiritus adeunt et castigant, ut caeteros, nam se non doceri patiuntur, sunt inflexiles, et praeterea frigidi, dum enim spiritus alluunt ad eos, ex frigore cognoscunt, quod tales sint, quare non possunt adire; tales sibi {3}, non ut nostri lignarii qui infra pedes sunt [AC 4943], [videntur esse] superius antrorsum in coelo, quod indicium est, quod fastuosi sint. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. seu$ @2 h.e. [sancti] volunt ut eorum servi $ @3 ms. se$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church