555. Eorum Lunae, lucent iis, sic ut vivant in luce; ii qui se adorari volunt, et sunt qui se vocant sanctissimos, ac supremum dominum non {1} ut alii "unicum Dominum" vocant {2} et dicunt, ii nolunt nominare solem, nam ibi putant habitaculum esse supremi sui Domini, quare sunt cultores naturae, quapropter etiam ignei esse volunt, sicut etiam apparent, et continue mihi suggerunt, "supremum Dominum," quia se dominos quoque vocari ambiunt, hi sunt qui non nominare volunt solem: caeteri dixerunt, quod ii mentiantur, quia norunt, quod sol major lunis suis, seu magnis stellis, luceat, et cum multo aestu, quem evitare studentes, in sua tentoria se conferunt. @1 ms. dominum, non$ @2 ms. Dominum, vocant$