556. Verbo tametsi in tali simplicitate vivunt, usque tamen multo sapientiores sunt spiritibus et animabus, qui docti volunt esse, nam ex se percipiunt, quid bonum, malum ne quidem nominare volunt, volui dicere bis "malum," sed id aversati sunt; hoc fateri possum, quod multo sapientiores sunt, particularia, in quibus nostri sapientiam ponunt, rejiciunt, et nauci vocant, quia nihil sapientiae iis inesse dicunt, sed dicunt, ea obstruere viam ad sapientiam, sicut etiam clarissimum est, quod multo melius a spiritibus percipi potest quam ab homine, sicut etiam ab hominibus in nostra tellure, qui nihil ex philosophicis, terminis, et particularibus infimis sapuerunt; ii in se non possunt non ridere, quod sapientes se putent ex iis, cum ea sunt quasi nubes densae, quae obumbrant et obtenebrant omnem lucem vere intellectualem; non enim abscondunt solum, et auferunt lucem, sed etiam occoecant eos, nam inde omnia dubia veniunt, quae discuti nequeunt, nam tam longe absunt a veritate. 1748, die 26 Jan.