Spiritual Experiences (Odhner) n. 557

Previous Number Next Number See English 

557. De communicatione spirituum cum homine

Sicut dictum et ostensum [445], spiritus, qui sunt animae mortuorum quoad corpus, dum apud homines sunt et tergo ejus adstant, putant quod prorsus homines sint, et si iis permitteretur, potuissent per hominem, qui loquitur cum iis, non autem cum aliis, prorsus esse in vita mundi, et quidem tam manifeste, ut per alium {1} hominem sua cogitata possent communicare per voces, imo per literas, nam aliquoties, imo saepius, manum meam scribentem prorsus ut suam direxerunt, sic ut putarent semet scribere quod tam verum est, ut contestari id queam, et quidem si permitteretur, possent suomet stylo scribere, quod etiam per experientiae pusillulum, scio, sed hoc non permittitur. 1748, die 26 Jan. @1 num intelligendum hic per alios...per talem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church