Spiritual Experiences (Odhner) n. 572

Previous Number Next Number See English 

572. Continuatio de Jovis incolis

Eorum boni spiritus solliciti erant, ne quid vulgarem, ex iis, quae audivi, nam penes eos vetitum sub poenis vulgare ea quae spiritus loquuntur, nisi amicissimi sint, tum conjuges, ac liberi ad suos parentes, non autem extra eorum familiam; sed iis respondebam, quod in hac tellure alius status sit, nempe quod spiritus et angeli cum hominibus non loquantur, nec quod audiant quid spiritus loquitur, quia immersae sunt eorum cogitationes mundanis et corporeis, suntque tales ut quae non sensus capiant, nihil credant, sic quod plerique ne quidem credant quod spiritus ac angeli, sic quod non coelum ac vita post mortem sit, minus quod Dominus unicus regat omnia et omnes, quod eo minus comprehendunt, quia ex sensuum externorum ideis judicant, quae tam finitae, corporeae et materiales sunt ut nihil comprehendant de talibus, sed involvant omnia tenebris, proinde dubiis, quae faciunt, ut intus {1} negent; imo nunc, quod haec quae visa et audita a me sint, de iis in altera tellure, plures ne quidem credant, sed involvunt variis speciebus, vocantque phantasias, ac si ausi essent, etiam quicquid in eorum Verbo sancto legunt, etiam phantasias vocarent, ita increduli sunt, quare quid ad haec cogitaverint inter se, nondum scio. @1 in ms. intime in intus emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church