576.
Praeterea circumeunt, et quaerunt apud omnes, quibus obviant, si quid iis dare velint, quibus calefiant; dum accipiunt aliquid et quidem ab aliis aliquid caloris, usque id nihil apud eos efficit, nam
volunt habere internum calorem, non autem externum, quem ab aliis accipiunt, tandem ita timent et nauseant calores eorum, ut redeant ad suas serrationes, ut sibimet acquirant eum, frigus eorum quoque
sensi, quod satis multum est, nec pati potuerunt in me, quod calidum me facerem, sive ad ignem, sive
576a. Praeterea sperant semper, quod in coelum auferendi, quia bona in vita sua fecerunt, imo consultant, quomodo semet in coelum possint infringere, seu elevare; sed frustra, usque frigescunt.