577. Sunt usque spiritus admodum sensibiles, quod concludere potui ab eo, qui in superiorum {1} spirituum sphaeram elevatus est, quod spiritus ibi non cum eo concordare possent, quia crassiores erant, nam non penetrare potuerunt ea, quae cogitabat, priusquam inter eos venit, qui similes olim fuerant, sed usque in consortio eorum non diu persistere potuit, quia adhuc inhaerebat simile. 1748, 27 Jan. @1 imperfectum in ms.; J.F.l. Tafel superiorem$