580. De Jovis incolis
Audivi ab eorum bonis spiritibus, de eorum morte, qui in tellure ista vivunt, quod nempe in sua juventute moriantur, ex causis de quibus prius [546], nempe, ne nimium augeatur numerus hominum, sed raro moriuntur per morbos, ut in hac tellure, nisi ii qui malam et externam vitam egerunt, sed moriuntur tranquille, et sicut in somno, sic ut per somnum eant in alteram vitam.