Spiritual Experiences (Odhner) n. 581

Previous Number Next Number See English 

581. Fuerunt quidam spiritus ex illa tellure, [qui] cum legerem Cap. XVII Johannis, et id audiverunt, mirati sunt, quod Unicus Dominus factus homo, et fuerat in tellure sicut alius homo, sed usque postea dixerunt, quod omnia Divina sint; spiritus nostri telluris {1}, qui infideles fuerunt, jugiter suggesserunt, quod homo fuit, quod crucifixus, quod natus homo, et similis alii homini, et {2} similia, quae audiverunt, praeter quod {3} quicquam dicerent, postea vero dixerunt, quod tales omnino sint diaboli, quia sumunt quae dicunt ab iis, quae sunt mundana, corporea, et similia, quae ii apud se rejiciunt ut scorias, et pro nihilo reputant, ex iis volunt loqui, et sic ex scoriis, quae mentes occoecant, et tenebras objiciunt luci veritatis, monentque eos nunc, quamdiu in similibus manent {4}, et inde argumenta sua formant, aut ex iis judicant, quod non alii sint, quam diaboli eorum, quos ex omni consortio rejiciunt, hos sub pedes suos {5} ejiciunt, et spuunt, sicut in coenum: eorum malum genium etiam inde judicare potuerunt, quod nihil aliud de iis phantasia volverent, quam nuditatem apud eos, caetera, quae sunt coelestia, quae de iis audiverunt, ne quidem cogitant, inde concludunt, quod paene nihil coeleste in iis sit. 1748, 26 Jan. @1 hic ut alibi tellus masculine dicitur$ @2 sic J.F.l Tafel; in ms. valde imperfectum, forte pro ac $ @3 h.e. absque quod: vide annotationem nostram ad [292a]$ @4 sic J.F.l. Tafel; ms. manet$ @5 sic J.F.l. Tafel; ms. suo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church