Spiritual Experiences (Odhner) n. 591

Previous Number Next Number See English 

591. Loquutum est etiam cum spiritibus alterius telluris, quomodo philosophantur hic loci, nempe dum describunt spiritus, animas, et similia quae invisibilia sunt, [quod] {1} tunc removeant omnia, quibus affigunt se ideae humanae, sicut locum, partes, figuras, et similia, sic ut nullam ideam proinde nullam vocem relinquant exprimendis iis, quae spectant ad spiritus et similia, vocantque immaterialia, ac similia, sic involvunt terminis, tandem qualitatibus occultis ita tandem dubitant num aliquid sit intra ea quae sensus capiunt, quod plerique negant, ad minimum intus, sic negant spiritus, negant spiritualia, negant coelestia, sic se putant morituros ut caetera animalia, a quibus se ne quidem norunt distinguere, et usque tamen docti volunt esse; praeterea terminos connectunt tales, et confasciant inde plura, quae meri sunt termini scholastici, qui si evolvuntur simplicem sensum, facile expressibilem, exhibent: haec et similia rident spiritus telluris {2} Jovis, et iterum vocant eos insanos, et stercora, si eorum cogitationes sint tales {3}, ut talibus sint immersae et illigatae, seu irretitae. 1748, die 28 Jan. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 imperfectum in ms.$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. talis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church