Spiritual Experiences (Odhner) n. 592

Previous Number Next Number See English 

592. De Poena faeminarum imprimis, quae delicatam vitam ac otiosam agunt

Poena [mihi visa est] earum quae delicatam et otiosam vitam agunt, quae propria est faeminarum, in quibusdam regionibus, dum divites factae, et supra alias emineant, ex quacunque causa, et sic sedeant in delitiis, sibique serviri patiantur a famulis et ministris, sicut reginae, nec ullius rei curam habeant {1}, solum indulgendo genio, in lautitia et otio, accumbendo stratis, semet vestiendo, et sedendo {2} ad mensaset tabulas, et sic vitam suam peragant, sed postquam vidi poenam crudelem quam tales sustinent in altera vita,instructus sum, bis, quod tales faeminae non sint, quae ad similia natae sunt, sicut reginae, aut quae ab infantia in similia educatae sunt, nam eae nihil aliud sciunt, quia iis adsuefactae; sed quod intelligantur tales, quae {3} temporis successu ex eminentia quadam, ex divitiis, ex fastu inde, ita se voluptatibus dedunt. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. habent$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. sedendi$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church