Spiritual Experiences (Odhner) n. 593

Previous Number Next Number See English 

593. Similes sibi videntur cum similibus aliis primum esse, cum in alteram vitam veniunt, et sic similiter agere, ac in vita mundi, sed mutatur haec scena in crudelem, nempe quod eaedem inter se misere collidunt, se contundunt, lacerant, capillamentis trahunt, crania evellunt, misere, ut quis non sustineat spectare, tum etiam suspendunt eas ut sues nudas, amputant pedes, lacerant mille modis, unam post alteram, imo sanguis fluit tali copia, ut horruerim; similia describere est horror, sed usque talis poena earum est; spiritus circum me territi, aufugere volebant; quales faeminae sint, prius videas [592]; visae mihi hae {1} sunt antrorsum versu sinistram, in altiori quodam loco, quo significatur phantasia fastus. 1748, die 28 Jan. @1 sic J.F.I. Tafel ms. hi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church