599. Mirum est, quando aliquid objectum subit, ut si in altera vita aliquid contingit, tunc statim putant se scire quid est, et loquuntur tanquam id sciunt, et dicunt esse id, esse illud, et describunt sicut scirent prorsus, sic unus post alterum, aliter, ita sunt qui opinantur varie de rebus quae contingunt, et aliquem sensum eorum movent, et sibi illico persuadent quod tale sit; plures successive de uno eodemque objecto cum persuasione loquuti sunt; amant etiam ducere me, quando scribo. 1748, 30 Jan.