600. De gloriatione communi in coelis
Diu satis detentus sum in visione communi, quae paene abduxit me ab ideis particularibus, seu corporeis, apparuit quasi scintillatio viva lucis contigua {1}, quasi lux adamantina, et hoc satis diu, istam lucem non possum describere aliter, nam communis erat, et abduxit me ab ideis corporeis, imo a corpore; quando in illa essem, tunc spectabam corporea tanquam infra me, quae quidem sentiebam, sed sicut remota a me, et ad me non pertinentia, sic mecum non communicantia, dicebant spiritus et genii, aliquoties, quod abessem ab illis, et nescirent {2} ubinam essem, et quid cogitarem; conquesti, quod sic removerer ab iis, sic periit eorum laetitia, quam habuerunt mecum loquendi {3}, et unum esse mecum per communicationes immediatas. @1 ms. lucis qs,contigua; J.F.l. Tafel: "lucis pro lucis se" $ @2 sic J.F.I. Tafel ms. nescirem$ @3 J.F.I. Tafel loquuti$