601. Praeterea tunc quoque mihi visum, quod in gloria ista essem capite, non corpore, sed ita, quod absque capite essem {1}, quod se in commune eorum diffundit, corpus autem infra eam sphaeram esset, inde scire concessum est, quomodo ii qui sunt in coelo, audire et percipere possunt ea, quae in spirituum sphaera existunt, nempe sicut remote ab iis, et infra eos, nec iis aliud percipere et scire datur, quam quod beneplacet Domino. @1 in ms. esset in essem emendatum est vel forte vicissim$