Spiritual Experiences (Odhner) n. 612

Previous Number Next Number See English 

612. Quod coelum non voces et nomina sed res videat

Ex iis quae de spiritibus prius dicta sunt {1}, constat quod nempe corporea primum exuenda, et quidem cum doloribus variis, sic morti danda, postea naturalia inhaerentia spiritualibus, nam natura talis intrare coelum nequit, tandem manet in spiritu aut animo spirituale et coeleste, quum itaque exuere debeant corporea, et naturalia, quae in mortua sunt, antequam anima intrare in coelum possit, constat manifestissime, quod nusquam Coelum possit audire nec intelligere ea quae in vocibus sint corporea naturalia, sed quae sunt spiritualia, coelestia, et Divina, quae remota, remotiora et remotissima sunt a sensu literali; sicut homo dum sublimius aliis cogitaret, nihil curat voces sed sensum ex vocibus, et sublimiorem adhuc sensum, sensibus proximis; ita quod Coelum audiat, et intelligat Verbum secundum literam, est absonum cogitare, nec quod intelligat nomina virorum, mulierum, urbium, et similium, cum coelum est in sensu rerum ibi latentium, sensus literae non ultra aerem seu sonum auris proinde ultra corpus non pervenit. Quid sic credis, quod Dominus Deus, Salvator noster attendat ad ea, quae mere corporea et mere naturalia sunt? cum {2} Ipse est coelum, et faciat ut coelum audiat. 1748, die 31 Jan. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. dictum est$ @2 ms. sunt; cum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church