613. De spiritibus Jovis
Spirituum Jovialium consociatio ad me venit, allapsus eorum et commoratio, tum influxus activus, erat tam lenis, ut per suavitatem exprimi possit, omnes enim sunt probi, et sic simul vivunt, nihil aliud ac sibi invicem volunt {1} officia praestare, ita probitatis communis erat sensus, cujus lenitudo, seu suavitas, satis distingui possunt {2} a consoci atione spirituum bonorum hujus telluris. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. volu$ @2 sic ms.; J.F.I. Tafel potest substituit$