620. Praeterea, qui {1} a Domino reguntur, ii sunt passivi, et nullas habent vires a semet, sunt impotentes aliquid ex semet agendi, sentiendique, idque sciunt, hi vocantur "egeni," tum etiam "miseri," et ita existimantur ab aliis; qui se fortes esse putant, ii invalidi; qui nihil ex se possunt, a Domino reguntur, Ipse eorum curam habet. At vero ii qui putant se a se vivere, et semet regere, ii "fortes" dicuntur, et vires activas possident, cum illi, de quibus dictum, modo vires passivas, qui vires activas ex semet, ii sunt qui excitant cogitata et affectiones malas penes illos; sic ut mala quae cogitant, et ad quae excitantur, sint a viribus activis talium spirituum, qui aspirant similia, quod tam manifeste mihi per modum spiritualem hodie, et semel prius ostensum est, ut nihil de eo dubitari possit; de his etiam hodie loquutus sum cum spiritibus circum me, qui non possunt non agnoscere id. 1748, die 1 Febr. @1 ms. ut et J.F.I. Tafel quia$