621. Quod cum notis et amicis meis in altera vita per diutinum tempus fuerim
Hoc contestari possum, quod [cum] amicis et cognitis pluribus in alia vita conversatus sum {1}, et loquutus, qui apud me fuerant paene continue, cum intermissionis vicibus, et quod quidam amicus adstiterit mihi continue, per mensis spatium, quod excedit, sicut is asseverat; quot fuerant non potui numerare, at quinam, non licet dicere, quamvis iidem cupiissent hoc narrare eorum amicis, sed tale non conceditur: hoc asseverare possum et contestari, quod cum pluribus conversatus et satis diu loquutus sim in altera vita, qui mihi noti fuerant in hac, seu corporis vita, et quod plura intercesserint commercia sermonis de statu infelicium, et de statu felicium, quibus etiam iidem ostensi sunt. Ac mirati sunt, quod nemo in corporis vita id sciant {2}, quod vivant statim post mortem in altera vita, et quod inter spiritus sint, et quod vita eorum sit continuatio vitae corporis, sic ut non aliter sciant, ac adhuc in corporis vita essent, adeo ut nullum intercedat discrimen, nisi tale, de quo passim alibi, nam mutatur status eorum secundum vitam eorum in corpore, ut dictum alibi videas [cf 619]. 1748, 1 Febr. @1 ms. amicos et cognitos plures in altera vita. non ita diu post conversatus sum $ @2 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$