Spiritual Experiences (Odhner) n. 622

Previous Number Next Number See English 

622. Continuatio de Jovis incolarum spiritibus

Spiritus puniens qui loquebatur, ut dictum est [541], coacte, tanquam per protrusiones {1} vocis, adstans ad sinistrum infra medium corporis, ad me alluit, voluitque, sicut mos est in eorum tellure, me punire, ob quaedam cogitata et dicta, et ii, ita dicti iis angeli, adstiterunt a regione capitis, ut ducerent eum, permitterent punire secundum circumstantias, et sic moderarentur, sed non licuit ei quicquam in me, praeter quod mihi ostendisset genera eorum punitionum, nempe quod circa medium ventrem fieret coarctatio dolorifica, sicut cinguli acuti comprimentes, quod dicebant fieri cum multo dolore apud suos. Alterum genus erat respirationis sublatio, sic ut tandem in angustiam respirationis venirent, et haec per intermissionis {2} vices: porro quod denuntiarent iis mortem, et sic privationem gaudii ex marito, liberis, sociis, seu ab iis, quae iis chara sunt, nam quid amant, momento scire possunt. @1 imperfectum in ms.$ @2 sic J.F.I. Tafel; imperfectum in ms.;forte intermissim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church