635. De eo quod homo regatur a spiritibus et angelis, et de fide, de activo et passivo hominis
Quia veritas est, ideo credendum, quod Dominus regat coelum et terram, et quod nullus vivat praeter Dominum; ex hac fide id consequitur, quando illa donatur a Domino, quod homo nequeat peccatum committere, nam novit, quod spiritus, qui credunt se a semet vivere, et semet regere, quod excitent ea in homine, quae tametsi sunt in homine, usque non excitantur ab homine, quia vivit tunc passive, et patitur se regi, cum in tali statu homo est, potest etiam donari pace a Domino, nam tunc unice fidet Domino, et curat caetera nihil: sic homo qui victurus est in pace, erit in statu passivo, nec usquam in activo, nisi per reactionem, et concursum actionis, quae etiam a Domino veniunt, sic usque est status passivus, resistens vel sequens. Talis est status angelorum qui in pace vivunt, at caeteri putantes semetipsos regere, ii continuo inquietantur, nam semet ducunt in varias cupiditates, sic in anxietates, et licet excitantur ab aliis, imo a permultis, usque putat is, et unusquisque, quod suum sit, seu ex se, quare etiam manet apud eum, et radicatur, ut ejus seu suum ac proprium, inde etiam imputatur ei; haec fides, quia est veritas, quod Dominus regat coelum et terram, donatur fidelibus et angelis; qui autem in fide salvifica non sunt, iis id dari non potest, quamvis putant, quod ita cogitare velint, quia [id] sciunt, sed hoc impossibile est, nisi in fide salvifica, et sic a Domino regantur; quod res ita se habeat, contestari possum, ex diutina et quotidiana experientia, de qua re etiam saepius cum spiritibus loquutus, sic ut mihi nihil familiarius factum. 1748, 3 Febr. # #