634. De draconis dolis
Draco potest vocari biceps pluri modo, tam quod praeferat poenitentiam ore et loquatur sicut resipisceret {1}, et tamen corde fovet dolos, et hoc uno eodemque momento, paene sicut fallaces homines, qui simulare possunt faciebus et gestibus, cum tamen inimicitias corde ferunt, quod rarum datur in spiritibus; hoc tamen in dracone offenditur, loqui potest suaviter, eo tempore cum molitur malum, sicut hodie, cum convocaret malos spiritus, clandestine aggrediendi bonos, et destruendi eorum fidem; praeterea etiam se immiscet singulis, quae agunt et cogitant spiritus proximi, sic ut attentiores aures habeat, quam alius spiritus malus, invigilans malis, is perparum residui facultatis ad bonum habet remanens. 1748, 2 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. recipisceret$