Spiritual Experiences (Odhner) n. 638

Previous Number Next Number See English 

638. {1} # # Putant animae seu spiritus, qui semet regere volunt, quod id foret perdere omnem voluptatem, et omnem voluntatem, in qua voluptas, et sic libertatem, proinde vitam omnem, et ejus suavitatem, ut nunc mihi dictant, sed quia non sciunt, quid vere vita, et quid vere voluptas, et quid vere libertas, ideo sciendum, quod tunc primum habeat homo veram vitam, et quae felicitatis vitae sunt, quum a solo Domino reguntur, et homo sit modo patiens, sic datur ei agere tanquam ex suomet, et fruitur coelesti gaudio, sed quod aliter iis videatur, est quia judicant ex suamet activitate, in qua nihil dari potest, nisi irrequietum, et demum infelicitas, post usurpationem eorum libertatis imaginariae, quae est licentia, seu regimene cupiditatum, et malorum spirituum, qui eos excitant; dum sub regimine malorum spirituum seu suarum cupiditatum sunt, tunc putant a semet regi, cum tamen contrarium sit. 1748, 3 Febr. Imo nec distingui potest unus homo ab altero quoad externam faciem, est interna qua talis est, in qua felicitas residet; imo sunt qui arbitrantur me insanum, cum ita loquor, cum tamen {2} experientia innumera id mihi confirmavit, et quotidiane in me confirmat. @1 636-37 invenias conformiter auctoris indicio post 638 posita $ @2 ms. tamen tamen$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church