639. De spiritibus altissime in coelo
{1} Mihi etiam percepti sunt spiritus, [qui] quia in altissimo essent, et supra ubi draco, miratus quinam essent, et conjectans quod illi vel alii--id {2} sciens, quod quo altiori sede semet phantasia elevant, eo maligniores sint, quia fastuosiores--dictum {3} mihi, quod ii essent genii, qui non per loquelam, sed per influxum malarum cupiditatum maligne et dolosissime influunt, quod etiam expertus, quod ita per malitias abditas influerent, ut vix sustineri potuissem, ii mihi perhibebatur, quod non solvantur, sed libere agant, quia serpentis abditius venenum recondunt, sed ibi vincti tenentur, quamvis non ibi, sed in inferno, nam, modo phantasia eorum ibi est, quod iis etiam dictum et monstratum, suntque in Gehenna; praeterea, cum solvi vellent, adjuncti sunt iis alii spiritus, qui temperabant eos, ne effundere possent venena sua, de quo conquesti, tum quod adigerentur ad loquendum, quod faciunt invito, quia in latibulo seu clam volunt agere. 1748, 3 Febr. @1 638 posuimus secundum auctoris indicium post 635$ @2 ms. alii, id$ @3 ms. fastuosiores, dictum$