640. Autumabatur, quod essent eorum pessimi, qui in vita corporis affectarunt coelum Salvatoris nostri possidere, et {1} quidem ex propria potestate, et sic illuserint innocentes; influxum dicebantur habere, sed qui temperaretur diversimode. In via etiam antequam venit dolus eorum seu venenum ad me, etiam sublatum est a mediis spiritibus, et sic quoque temperatum. Ii videntur esse, qui dolos inspirant iis, qui affectant coelum seu quod possideant potestatem {2} omnem in coelo et in terra; suntque inter stellas draconis, quique potius vocandi "bestia babylonica," de qua in Apocalypsi [XVII: 3 et passim]. @1 ms. possedere; o et$ @2 imperfectum in ms.$