Spiritual Experiences (Odhner) n. 641

Previous Number Next Number See English 

641. De spiritibus latentibus

Sunt etiam spiritus, qui latent, nec se manifestant, aguntque non aperte sic {1} ut phantasiae, ac artes eorum dolosae, dolique ita manifesta fiant, sicut spirituum aliorum, ii sunt in zenith, seu supra caput, altius dracone, qui non ita latenter agit, putant tales spiritus, quod nemo scire posset artificia eorum perniciosa, quare etiam se putant securos esse, nec ab ullo posse noceri seu puniri, quia, ut putant, in subtiliorem naturam se recepissent, quare, ut ajunt, nec timent quicquam, sed usque eorum doli apparent manifeste, quandocunque ita a Domino, conceditur, et detecti {2} sunt, quod sint artificia perniciosa, (truldoms konster 3) quibus imitantur spirituum bonorum indolem, quod molliter seu leniter influant, sic ut venena eorum non animadvertantur, ita seducere possent {4} etiam bonos, nisi tutaretur eos Dominus, inserunt se aliorum manifestis dolis, in abdito. @1 ms. aperte, sic$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. detectae$ @3 = magiae artes (vox suecica)$ @4 in ms. possunt in possent emendatum; J.F.I. Tafel possunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church