681. Adhuc clarius id constare homini potest, ab objectis ejus visus, cui imaginatio seu idea materialis paene in simili gradu respondet: in uno objecto visus oculi, quod putatur simplex, dum spectatur microscopiis, in eo apparent millia, ex quibus componitur, sic centum insectula modo unum visus radium comprehendunt, et apparent sicut unum punctum, idque obscurum, cum ad visum artificialem seu opticum, non solum centum viva animalcula deteguntur, sed etiam singulorum viscera.