Spiritual Experiences (Odhner) n. 682

Previous Number Next Number See English 

682. Sicut etiam Iris, in qua nihil nisi communissimum apparet, nempe plana colorum succedentium, cum tamen unusquisque color consistat a radiis indefinitis, qui distincte illuc alluunt, et communissimum hoc efficiunt, myriades radiorum simul oculus modo percipit, et quidem obscure, obscuritas ista apparet solum per aliquem colorem, qui est obscurum variegatum ita; cum visus ita modo myriades myriadum ut unum, et id obscurum, percipit, quid tunc aliter in mente naturali? quae est visus non {1} interior quam visus oculi, proinde non intelligit, unde imaginationis ideae, quae similiter sunt myriades intimiorum, quae nisi distincte a vita intima, et haec a Domino, effluerent, nusquam aliquid distinctum in idea potest concipi, cum tamen idea imaginativa, non sit in se intellectualis, sed ab intellectualibus existit talis, inde potest intelligi, per ideas; sic quam commune, imo communissimum seu obscurissimum est, quod homo putat distinctum, acutum, sapiens, ingeniosum, constat, quod tamen nihil minus est quam intelligens et sapiens. @1 J.F.I. Tafel omisit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church