684. De praestantia facultatum animae seu spiritus, prae facultatibus ejus, dum vixit in corpore
Praeter facultates praestantes, quas anima post solutionem a corpore adipiscitur {1}, de quibus prius, passim [400, 433, 662], etiam id est, quod sensum {2} idearum seu sensum rei percipiant multo pleniorem, et quidem per repraesentationes imaginativas, quae non satis describi possunt, quales sint, sunt quasi formatae idea {3} certis et diversis modis, sic ut illico videant sensum, seu visus ejus, sicut formatus apparet, ita sensum rerum pleniorem accipiunt, quod fieri nequit in vita corporis. @1 ms. adipisitur$ @2 J.F.I. Tafel sensa$ @3 J.F.I. Tafel et ms. ideo$