685. In vita enim corporis, sunt objecta diversa, quae movent sensus, et excitant eum, sic distrahunt, praeterea etiam cupiditates, quae sunt objecta interna, quae inhaerent sicut gluten seu viscidum {1}; quum homo iis imbuitur, tunc quodcunque dicit alius, inhaeret iis, quae cupit, quod communiter est regnans; inde talis perceptio rerum non dari potest in homine dum vivit in corpore, sed datur in anima, ut primum in alteram vitam venit, et in consortio aliorum est; haec quoque dixi spiritibus circum me, affirmabantque. 1748, 8 Febr. @1 in ms. d in viscidum imperfecte scriptum sed cum cauda visibili $