702. Sed usque dicebatur, quod tale continuo fiat, per universum coelum, sic ordine quasi ab uno loco ad alterum, sic ut hic quoque post quasi periodos suas redeat similis admissio, et quod nusquam coelum impleri queat, verum quod ideo talis phantasia regnaret, quod omnia jam plena forent, quia desperatio talis regnabat, quod non potuerint amplius intromitti, quia nullus amplius locus, procul dubio a lupo, seu malis spiritibus ita infusa {1}. 1748, 10 Febr. @1 ms. infusus$