Spiritual Experiences (Odhner) n. 703

Previous Number Next Number See English 

703. De admissione in coelum interius, continuatio ab altera pagina [702]

Causam quoque audivi seu percepi, cur non plures simul admitterentur , quam duodecim societates postea fere octo societates alterius sexus: erat, quod disponerentur illi in societates ibi formatas coelestes, nec potuissent simul introduci, sed quod hoc successive fit, ex multis causis, nam ut primum intromittuntur {1}, recipiuntur a societatibus angelicis {2}, secundum dispositionem latentem, a Domino ordinatam, quasi sic in haereditatem suam; hoc potest dici sors, quia a Domino fit, latenter, seu Domino providente, sic admissi, quivis in suas societates, ex toto corde, et cum gaudio recipiuntur, et iis omnis amor ac amicitia exhibetur, at dum in societatibus istis non libenter volunt esse, ab aliis societatibus recipiuntur, et sic usque dum in societatem veniant, in qua concordia est, et una nimitas, ibi manent tamdiu, dum adhuc perfectiores evadunt, et sic unus post alterum elevatur seu exaltatur, in majorem gloriam. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. forte intromittunt$ @2 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church