Spiritual Experiences (Odhner) n. 704

Previous Number Next Number See English 

704. Sed observandum, quod translatio ab una societate in alteram non fiat per rejectionem a societate ubi est, sed per voluntarium quoddam, sic ut desideret alibi esse, quo etiam secundum desiderium ejus transfertur, ita nihil non fit ex libertate, et sic ex liberrima voluntate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church