732.
Quod maxime miratus sum, est [quod] quum orationem dominicam legerem, talis latro adesset apud me, et mecum legeret, sicut saepissime fit, et observavi, quod is cum devotione tali, ut non potuissem scire,
annon esset verae fidei, nam distinguere non potui, animum ejus a sensu alienum, sicut in aliis, sic ut tunc quoque Dominum, quasi ex corde adoraret, ut eum {1} tutaretur, inde concludere possum
de generatione ista, quales sunt, nempe dum in discrimine, et in timore, quod tunc eorum cupiditas plane non animadvertatur, tanquam abscondita, seu pereat, et sic in devotione [essent], ob periculum
mortis, quod etiam constare potest a multis in historia de iis, nihilominus tamen corde talia