Spiritual Experiences (Odhner) n. 741

Previous Number Next Number See English 

741. De spirituum appetitu, sciendi

Loco, quod appetitus hominis in vita corporis, est edendi bibendique, nutriendi corpus causa, ita est spirituum appetitus seu voluptas sciendi; angelicum est, sciendi modo quod verum et bonum, spirituum autem, quicquid usque novum est, quae cupiditas est paene constans, et successit loco appetitus nutriendi corpus per victum terrestrem; ita in omni coelo est affectio summa intelligendi verum et bonum, seu ea quae sunt fidei, inde reflectiones, per quas medias perticiuntur magismagisque. 1748, 11 Febr. Haec singula scripta sunt in praesentia spirituum et angelorum plurium reflectentium super ea quae scripta, et affirmantium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church