Spiritual Experiences (Odhner) n. 742

Previous Number Next Number See English 

742. De incolis Jovis

Praesentiam incolarum Jovis non solum cognoscere potui, ex eorum affectionum influxu, sed etiam inde, quod faciem meam disponerent quasi ridentem et hilarem, ac id perenniter, nam ita disponunt facies incolarum eorum telluris, sic ut ex amaenitate cordis quasi rideant, aut gaudium praeferant; quod gaudium cordis esset, inde quoque scire potui, quod communicabatur mecum eorum tranquillitas {1}, quae tam jucunda erat, ut impleret sensibiliter thoracem, et cor. Praeterea nec moveri se patiuntur a cupiditatibus aliorum, sed in jucunda sua tranquillitate manent, sic absque sollicitis, ut spiritus nostrae telluris, qui a nullis non motibus animi agitantur, et continue in irrequie; inde concludi satis certo potest, quod vita incolarum telluris Jovis, sit multis parasangis jucundior vita incolarum {2} nostrae telluris, nam cupiditates sunt, quae hominem irrequietum reddunt. @1 ms. transquillitas$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. incarum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church