780. Affectare aliquem honorem in terra, seu inter homines terrae, non est coeleste
Loquutus sum cum iis, qui non ita ante tam multos annos mortui sunt, sed usque inter bonos spiritus, nondum admissi in coelum, qui adhuc interius cupiebant honorem in mundo, seu nominis quandam celebrationem, apud mortales in terra, quam cupidinem dabatur mihi apud eos quoque percipere, inde loquutus sum cum iis, quod hoc adhuc mundanum est quod remanet, et quod coeleste, nihil tale cupiat sed potius id vilipendat.