807. Qui res memoriae solum amat, et sapientiam inibi ponit, habetque pro regula, quod tantum homo sapiat, quantum memoria contineat, is ut prius dictum [771], quasi callo quodam obducitur ejus cogitatio, quo callo ablato luget, et putat se amisisse omnem suam vitam, et putat tunc nihil residuum esse, sed ut mihi apparuit, tunc primum in statu est, ut perfici possit, nam tale mihi apparuit, ex causa, ut reor, quod etiam aliquid boni habuerit, intus, sic ut transudaverit aliquid boni. 1748, 16 Febr.