Spiritual Experiences (Odhner) n. 808

Previous Number Next Number See English 

808. Continuatio de vita post mortem ex finibus in vita corporis

Fuerunt etiam tales, qui nihil usque cogitaverunt, sed modo erant quasi sequentes, ut quicquid dicebatur, sequerentur; in iis nec multum vitae inesse mihi videbatur {1}, quia nihil ex se agerent, sed solum alios sequendo, quasi nihil essent, nam si nihil ex se, non percipitur quasi quod una {2} sint; instructus sum, quod tales fiant ii qui in vita corporis nihil agunt quam ex instinctu, et qui in pervidendo, intelligendo, respondendo sint tanquam flammulae, ut ex tempore obveniat quid dicendum et respondendum, ita ut se sponte offerant, absque cogitatione, seu praemeditatione, tales in vita corporis, sunt faciles, flexibiles, et sunt simul quoque genii, nam facile arripiunt flammam, quae tamen mox exstinguitur, seque habet flamma sicut visio loquelae, praeter plura. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. videbantur$ @2 h.e. praesentes $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church