Spiritual Experiences (Odhner) n. 809

Previous Number Next Number See English 

809. Tales in altera vita videntur associabiles esse pluribus, nam fere nihil aliud faciunt, quam promovent concordes ut ita dicam, spirituum fluxiones, vocari quasi possunt unguenta, quia facilitant, cumprimis quando {1} cupiditas aliqua non radicem alte fixerit: dantur eorum tam genii quam spiritus, ut et intermedii. Ita sunt quasi insertiones: mihi obvenerunt sicut connexiones, sed sunt insertiones ad promovendas fluxiones {2} spirituales. @1 ms. quado$ @2 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church