856. De plano quodam in homine, quoad ejus affectiones
Est quasi planum quoddam, in homine, quod repraesentatur ita, nempe sicut corpus molle, quod subjectum est ejus exteriori quasi callo, qui inducitur per corporea et mundana: planum subjectum seu corpus tunc {1} apparet, quando exterius superinductum aufertur, quod quomodo aufertur, nec prorsus {2} dicere possum, verum ita repraesentatur, quo abjecto repraesentatur sicut corpus seu cerebrum rotundum molle, ex hoc dein cum homo agit, tunc agit secundum interiorem ejus indolem, ex qua regit exteriora, verum exteriora quia particularium congeries sunt, non ita regi possunt a corpore molli interiori, ut eluceat, nisi {3} per continuam reflexionem super actiones ejus, et vitam; inde solent prudentes judicare hominis indolem: quin adhuc simile corpus adhuc mollius subsit, non dubitare possum, quia inibi sunt reliquiae, quae conservantur a Domino, quas Solus Dominus novit. 1748, 18 Febr. @1 J.F.I. Tafel tum$ @2 ms. prosus$ @3 ms. eluceat nisi$