Spiritual Experiences (Odhner) n. 857

Previous Number Next Number See English 

857. De Spiritu, qui professus {1} unum Deum Creatorem universi @1 ms. proffessus$

Quidam spiritus audacter et cum fiducia prodiit, et quando cum aliis sermo fuit, et loquuti sumus de Domino, is cum fiducia, sic ut nihil aliud primum suspicari potuerim, quam quod crediderit, interrogavit, "quis esset Dominus, de quo loquereris?" dixi, quod esset Jesus Christus, dixit, quod nesciret quis esset, et quod nec audiverit de ipso, sed solum quod crediderit Unum Deum Creatorem universi; cum ab eo informari vellem, undenam esset, num ex hujus telluris incolis, India, Japonia, Africa, aut aliunde, sed non potui scire unde, ad haec adhuc ideo nihil respondere potui, quia informandi sunt spiritus secundum circumstantias, quoad eorum fidem in vita, quare longius se contulit, et dixit se aliis velle informari, quis esset alius Dominus quam unus Creator universi; sed usque potui cum eo loqui, dixique quod nemo salvari possit, absque vera fide, tunc quaesivit quid fides, proinde quomodo salvari possit homo per fidem hoc quoque cum fiducia, tandem ei dictum est, quod qui non credit in Filium, non potest credere in unum Deum Creatorem universi, quia Filio tradita est potestas omni coelis et in terris [Matth. XXVIII: 18]; tandem noluit scire quoque quid et quod Filius Dei, quia hoc non potest intelligere, et [dixit] quod nusquam intelligere posset, qoud aliquis esset Filius Dei; tunc respondebam, quod ea quae sunt fidei, sint {1} iis arcana, quae credere debeamus, tametsi non intelligimus {2}, et si non credimus in Filium, nusquam evitari possit, quin damnentur {3} ad infernum [Marc. XVI 16]; sed institit quod non intelligeret, ideo non crederet, interea appercepi quod esset liga {4} malorum, quibus pro subjecto inserviit, et emissus, ut talem se simularet, cum tamen bene novisset; ab iis seu liga interea {5} inspirabatur similis fides in communi, ut solet, quod se habet, sicut tota sphaera simili opinione vel falsitate semirepleta esset. @1 in ms. sunt in sint emendatum$ @2 nisi intelligamus legeris$ @3 sic ms.; J.F.I. Tafel damnemur substituit$ @4 h.e. foedere ligati$ @5 ms. intrea$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church