Spiritual Experiences (Odhner) n. 860

Previous Number Next Number See English 

860. Postea dixi ad eum, "putasne quod homo sis, vestimentis indutus, et sicut homo in tellure?" et tetigit quasi vestimenta sua, quae putavit habere, tetigit manus suas, quas putabat habere, et interrogavi, ubinam esset, num pedes haberet, dixit quod haberet, sed quum interrogaretur quaenam humus esset, cuinam insisteret, nonne in sphaera supra terram, id agnovit, quare revocabam ad ejus perceptionem, numne talia sint modo fallaciae sensus, et phantasia, quia spiritus esset, ita convictus, voluit aufugere, et dixit se ab aliis persuasum esse ita agere; sic cognoscere potuit quod merae fallaciae sensus essent, et millia talium, quae falsa sunt, quare, si modo crederemus, quod intelligimus, tunc crederemus modo quae falsa sunt, et haec solum in mundanis, et corporeis; quomodo tunc dici poterit, quod nihil credere velit in spiritualibus et coelestibus, quae non intelligat, quum ea remotiora, imo remotissima sunt a sensibus? et [dixi,] quod nisi quis credat ea quae vera sunt, et sic esse [velit] {1} in via veritatis, nequaquam in coelum potest admitti. 1748, 18 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church