Spiritual Experiences (Odhner) n. 861

Previous Number Next Number See English 

861. Cum itaque intellectus humanus plenus sit fallaciis, a sensibus corporeis oriundis, sic ut formatus sit a meris fallaciis, et sic in meras fallacias, sic ut solum sint tenebrae, ideo mirum est, si aliquis compos mentis velit statuere, dum rite vult cogitare, quod ea quae sunt fidei, seu quae sunt lucis, aut quae sunt coeli, magis, quae sunt Divina-[si] velit {1} dicere, quod nihil [ex iis] credere {2} velit, nisi id percipiat. @1 ms. Divina, velit$ @2 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church