862. De callo, seu corporeis {1} et mundanis, quae callum formant @1 imperfectum in ms.$
Mirum est, quod sicut callus durus, seu sicut crusta externa repraesentetur ea congeries, quae a corporeis mundanis conflata sit, qui callus in quibusdam crassior et durior apparet, in quibusdam non apparet, sed usque adest hic callus est congeries fallaciarum sensuum, proinde falsitatum conglutinatarum ab amoribus sui et mundi, qui callus vel leniendus est, sed non frangendus, nam radicatus est ab interioribus, et haec callositas ab intimioribus; callus cum repraesentatur auferri, quod apparet sic per repraesentationem spiritualem in sphaera spirituum, tunc corpus medullosum subest et apparet, paene sicut in homine, in quo callus repraesentatur per cranium osseum, et interiora per medullosum cerebrum.