Spiritual Experiences (Odhner) n. 865

Previous Number Next Number See English 

865. Calli, in quibus talia mixta sunt, quae dolos sapiunt, sic ut dolo proximum suum fallere cupiverint, ita non facile possunt mollescere, et resolvi, quare fit per poenas distractionum a contrariis, de quibus prius [404, 515], sic ut inter bina contraria agentia seu spiritus contraria operantes {1} sistatur, nec inde discedere possit, et sic distrahitur cum maximo dolore, similia obveniunt iis, cumprimis mercatoribus, qui absque conscientia, si potuerint, nisi vetarent plura, sicut leges, lucra, et similia, dolose proximorum facultates cupiunt auferre, nec inde aliquid conscientiae putant laedi, praeter alios, qui similem animum habent, sive eum exercuerint, sive cupiverint, et modo locus et occasio arcuerint, quin in actum prodierint. 1748, 18 Febr. @1 ms. operantia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church