866. Quod philosophica mentem humanam ita finiant, ut nihil tandem videre queant [vide 609, 767]
Philosophica {1}, usque a primis suis saeculis, nunc aliquot mille annis solum in terminis et syllogismo constiterunt, et quia sunt modo termini, quibus inhiant, sicut quid forma, quid accidentia, quid modi, ac similia, nunquam aliter fieri potest, quam [quod] {2} terminetur mens in ideis solum absque ulla vita, quia absque luce, nam ad rationalia non applicant, et quae applicant sunt usque meri termini, ex quibus si disputant, sunt quasi qui linguae voces discit, nec propter sensum rei exprimendum, sed modo propter loquelam {3}, sic universalia mentis coarctant ita et contrahunt in id cui nihil vitae inest, sic in modo materialibus, proinde formant callum ita tenebrosum, ut lux nulla transire possit, similiter etiam syllogistica philosophia, quae ita finit mentium ideas, ut paene nullum foramen sit pro luce, quare sapientes tales sunt multo coeciores imo stupidiores in spiritualibus et coelestibus, quam minimus inter turbam, seu colonos. 1748, 18 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. Philosophia$ @2 J.F.I. Tafel quin$ @3 in ms. nam...loquelam interlinealiter supra sic universalia....tenebrosum post scriptum est$