Spiritual Experiences (Odhner) n. 888

Previous Number Next Number See English 

888. Quod ad memoriam illam interiorem, et quomodo insinuantur cognitiones spiritibus, non aliter sciri potest, quam ab iis quae contingunt in vita corporis, sicut homo ab infantia discit loqui, discit cogitare, et sic magis magisque, nec usquam novit quomodo haec insinuata sint, minus quomodo facultates intelligendi, cogitandi, judicandi, concludendique insinuatae {1} sunt; similiter homo adultus quum linguas discit, tum sicut apud me novi, quod [de] {2} officii mei partibus per solam experientiam, absque memoria {3} particularium, ut ea infigerentur, simili modo instructus sum (haec solum dicta, ut inde intelligi possit, qualis est memoria illa, non ut inserantur de me). 1748, 20 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. insinuata$ @2 sic J.F.I. Tafel$ @3 ms. mememoria$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church